- ICTERUS
- ICTERUSGraece ἴκτερος, avicula flavi coloris. Plin. l. 30. c. 11. quoe si spectetur, sanari id malum (icterum, s. morbum regium) tradunt t avem mori. Hanc puto Latine vocari galgulum, Hinc ei nomen a morbo, cui medetur; morbo autem ab oculis mustelae, s. viverrae auricoloribus, quam ἰκτίδα vocant Graeci. Idem vero regius, quoniam mulso rebusque pretiosis et exhilarantibus curatur: Celso arquatus etiam, s. arcuatus, a colorearcus caelestis, Scribonio aurigo dicitur. Indidem Icterias gemma, Plin. l. 37. c. 10. aliti lurido similis, ideoque existimata salubris contra regios morbos, idem ubi quatuor eius genera recenset. Hinc Icterius lapis, de quo vide supra aliquid in voce Hirundo. G. Ioh. Voss. de orig. et Progr. Idol. l. 3. c. 96.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.